PROCER

PROCER
PROCER
apud Capitolin. in Maximinis, c. 2. Et in prima quidem pueritia fuit pastor, nonnumquam Procer, qui latronibus insidiaretur: dicitur, qui pastorum, ad pugnandum contra latrones adunatorum, dux erat. Scribit enim de Maximino Herodian. l. 7. c. 1. Pastorem initiô fuisse, apud suos Thraces montanos: postea vero corporis robore eo provectum, ut ducatum levem inter populares sustineret. Ε᾿πιδιδοὺς, inquit, αὐτὸν διὰ μέγεθος καὶ ἰςχὺν σώματος εἰς ἐυτελῆ, καὶ ἐπιχώριον ςτρατείαν. Nempe qui in Rep. eminent supra coeteros, Proceres dicuntur, οἱ Ε῎ξαρχοι καὶ Πρωτοπολίται, ut vertitur in Glossis et apud Sosipatrum. Ita autem dixit Capitolinus, quia neque Ducem neque Tribunum poterat: ea namque propria fuerunt militiae Romanae verba et cum honorificentiâ coniuncta. Ideo et Herodianus non ςτρατείαν simpliciter, sed cum adiectione ἐυτελῆ καὶ ἐπιχώριον, ait. Eâdem voce Iuvenalis utitur, Sat. 8. v. 26.
Agnosco Procerem, Salve Getulice ——
Vide Casaubon. ad Capitolin. loc. cit. Vocis origo a Graeco προεχὴς, qui in re aliqua eminet, Aeolice προεχὴρ, προυχὴρ, πρωχὴρ, unde procerus: προεχὴρ, pro προεχὲς, procer. Quô utrôque indigitatur eminens, excelsus et in erecto longus. Inde Proceres, pro Optimatibus et Summatibus. Et in aedificiis, mutuli et capita trabium eminentium Proceres dicti, secundum Varronem; qui ab illis trabium capitibus, Principes civitatis, Proceres appellatos vult. Perperam; Proceres enim in civitate sunt, οἱ προεχεῖς cives, et proceres in aedificiis, προεχεῖς et eminentes trabes. Salmas. ad Solin. p. 81. Apud Reges Francorum primae stirpis, Proceres appellati sunt Aulae Magnates Comitesque, qui cum Regibus in Iudiciis Palatinis considebant. Monachus Sangall. de Carolo M. l. 1. c. 34. In conspectu serenissimi Regis et Procerum eius. Hinc apud Agobardum, Marfredus Procer Palatii dicitur, Ep. ad eund. ubi et Minister Imperatoris et Imperii appellatur. Sed et apud Wisigothos, Proceris nomen dignitatis fuisse, discimus ex Concilio Toletano VIII. in quo subscribunt. Dabila Comes et Procer, et Frolla Comes et Procer, apud Car. du Fresne in Glossar. Vide quoque Salmas. ad Capitolin. in Marco, c. 22. ubi Optimates, et Proceres et Summates, iis temporibus, non alios fuisse et dici consuevisse, quam Senatores, notat.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • prócer — Como adjetivo, ‘eminente o destacado’ y, como sustantivo, ‘persona ilustre y respetada’. Es voz llana en singular (prócer) y esdrújula en plural (próceres). No es correcta la forma aguda ⊕ procer (pron. [prosér, prozér]) …   Diccionario panhispánico de dudas

  • prócer — (Del lat. procer, ĕris). 1. adj. Eminente, elevado, alto. 2. m. Persona de la primera distinción o constituida en alta dignidad. 3. Cada uno de los individuos que, por derecho propio o nombramiento del rey, formaban, bajo el régimen del Estatuto… …   Diccionario de la lengua española

  • Prócer — (wörtlich Herzog, Magnat, Nationalheld) bezeichnet Vorkämpfer der Unabhängigkeit Lateinamerikas von Spanien Estamento de Próceres del Reino, das Oberhaus der Cortes von Cádiz in Spanien …   Deutsch Wikipedia

  • prócer — s. m. O mesmo que prócere …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • prócer — (Del lat. procer.) ► adjetivo 1 Que ocupa una posición social elevada. SINÓNIMO magnate ► sustantivo masculino 2 Persona de primera distinción constituida en alta dignidad. SINÓNIMO prohombre 3 HISTORIA Persona que, por derecho propio o… …   Enciclopedia Universal

  • prócer — {{#}}{{LM P31714}}{{〓}} {{SynP32476}} {{[}}prócer{{]}} ‹pró·cer› {{◆}}(pl. próceres){{◇}} {{《}}▍ s.com.{{》}} Persona noble, ilustre y respetada. {{★}}{{\}}ETIMOLOGÍA:{{/}} Del latín procer. {{#}}{{LM SynP32476}}{{〓}} {{CLAVE… …   Diccionario de uso del español actual con sinónimos y antónimos

  • prócer — s m y f Persona de gran dignidad o respeto, particularmente la que ha realizado alguna obra de gran importancia o es considerada entre los fundadores o héroes de una nación: Celebraron el natalicio de doña Josefa Ortiz de Domínguez, prócer de la… …   Español en México

  • Procer — Generic term used in Latin records for one of the men of power, or a leader, i.e. barons, lords, nobles, tribal chiefs etc. A more direct translation = magnate. Cf. Probi homines …   Dictionary of Medieval Terms and Phrases

  • pròcer — prò|cer Mot Pla Nom masculí …   Diccionari Català-Català

  • prócer — adjetivo 1) alto, eminente, elevado, egregio. sustantivo masculino 2) magnate, primate, optimate, grande*. * * * Sinónimos: ■ insigne …   Diccionario de sinónimos y antónimos

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”